Sélectionnez le numéro de la pièce dans la grille ci-dessous

|
XIII.
1182.
Confirmation des biens de l'abbaye de Clairlieu et donation de priviléges par le pape Lucius III.
Lucius, episcopus, servus servorom Dei, dilectis filiis Jacobo, abbati monasterii Clariloci, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut cos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuimus clementer et prefatum monasteriurn sancti Dei genitricis semperque virginis Marie Clariloci in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipirnus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et beati Benedicti [regulam], atque institutionem cisterciensium fratrum, in eo loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabililer observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante domino, poterit ad ipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus appenditiis suis
Grangiam de Gemmes1 cum appenditiis suis. Grangiam de Forest2 cum appenditiis suis. Grangiam de Novoloco cum appenditiis suis. Grangiam de Bellodono cum appenditiis suis. Vineam de Nancey cum censu. Vineas de Remeycort cum censu. Vineas de Larczos et duos mansos ejusdem loci. Vineam de Ludey. Vivarium de Nancey et molendinum. Molendinum de Villa. Prata de Chelennei. Prata de Chanteheuo. Prata de Undesmeys. Domum metensem. Domum tullensem. Domurn de Villa. Terram de Tantonvilla. Terram de Loocort. Vineam tullensem. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut surnptibus colitis, sive de nutrimentis animaliurn vestrorurn nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos et laïcos liberos et absolutos, e seculo fugientes, ad conversionem recipere et eos absque contradictione absque in vestro monasterio retinere. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna volentes sollicitudine providere, auctoritate apostolica Prohibemuss ut infra clausura locorum seu grangiarum vestrarum nullus hominem capere vel interficere, furtum committere, ignem apponere, violentiam seu rapinam audeat exercere. lnhibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factant in monasterio vestro professionem, fas sit, absque abbatis sui licencia, de eo discedere ; discedentem vero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Adhec presenti scripto sancimus ut si episeopus in cujus parrochia domus vestra fundata est, tertio per intervalla temporum, cum humilitate et devotione qua convenit, requisitus, substitutum abbatem benedicere forte noluerit, licittum sit eidem abbati proprios novicios benedicere et alia que ad officium ipsum pertinent exercere, donec idem episcopus duritiam suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset. Sane si episcopi aliquid ab abbalibus vestri ordinis, preter obedientiam debitam, contra libertatem ordinis a predecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint, liberum sit eisdem abbatibus denegare quod petitur, ne occasione ista predictus ordo, qui hactenus liber extitit, perpetue servitudinis laqueo vinciatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatuin monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva apostolice sedis auctoritate.
Siqua igitur infuturum ecclesiastica secularisve personna hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tortiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Chiristi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunetis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatinus ut hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Sanctus
PETRVS
|
Sanctus
PAVLVS |
LUC
Papa
|
IUS
M3 |
Bene valete4.
Ego Lucius catolice ecclesie episcopus.
Ego Theodinus, portuensis et Santi Rufine sedis episcopus.
Ego Henricus, albanensis episcopus.
Ego Vivianus tituli Sancti Stephani in Celiomonte presbiter cardinalis.
Ego Arduinus, presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Jherusalem.
Ego Laborans, presbister cardinalis trans Tiberym tituli Calixti.
Ego Ramerius, Sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis.
Ego Gratianus, sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis.
Datum Velletri, per manoin Alberti, sancte romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii , iiij kalendas decembris, indictionis prime, incarnationis dominice anno millesimo centesimo LXXXII, pontificatus vero domini Lucii pape anno ij. Amen. - Original en parchemin.
1. Gimées.
2. La métairie de Forêt, qui n'existe plus, parait avoir été sïtuée entre les villages de Praye et de Forcelles-Saint-Gorgon.
3. Ces mots, disposés comme ci-dessus, sont enfermés dans deux cercles concentriques entre lesquels se trouve la devise . Deus salutaris noster adjuva nos.
4. Ces deux mots sont arrangés en forme de monogramme
|