XV.
1183.
Autre confirmation par Pierre de Brixey, de diverses donations faites à l'abbaye de Clairlieu.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Petrus......... Notum facimus... quod Ebalus de Spinal et uxor illius, antequam de suo corpore suscepissent heredem, concesserunt et contulerunt fratribus Clariloci terras omnes quas conquisierant in banno de Seroucort1 et pasturas ad omnia cujuslibet generis animalia in eodem banno ; pasturas quoque de Hoccivilla2, quantum spectabat ad illos, et hec omnia contra omnes homines garentire promiserunt. Testes - Warnerus, frater ejusdem Ebali ; Stephanus de Synterei3 ; Petrus de Cheulei4 ; Hugo et Inbrandus, presbiteri. Garnerus quoque de Velascort5, assensu uxoris sue Salmone et aliorum heredum suorum, contulit fratribus Clariloci quicquid in fondis terrarum conquisierant circa grangiam suam de Haignorvilla6, in territorio de Roseriis7, et quicquid spectabat ad illum de pasturis. Testes - Petrus, abbas Belliprati ; Waltertis Prignei8 ; Cono, villicus ejusdem Garneri, et Theodoricus, armiger ejus. Comitissa quoque, uxor Alberti de Romunt, assensu filiorum suorum, quum hereditas ipsa ex parte illius veniebat, contulit fratribus Clariloci quicquid conquisieraint olim et quicquid etiam conquirere poterant ab hominibus suis in fundis terrarum et pasturis animalium in banno de Roseriis. Testes Theodericus, dominus de Romunt, socer suus, et uxor illius Osilia ; Albricus, monachus, et Petrus, conversus Clariloci. Gilbertus similiter de Roseriis, cum non habebat liberos neque uxorem, contulit fratribus Clariloci quicquid ab hominibus suis conquisierant vll conquirere poterant in fundis terrarum et pasturis animalium in eodem bnnno de Roseriis. Testtes : Petrus, abbas Belliprati ; Theodericus, miles de Roseriis, et Walterus, filius ejus ; Gerardus de Cheveinei9 ; Wolfadus de Curvei10 ; Cono de Roseriis. Ottho etiam de Domalivera11 et Wiardus, filius ejus, contulerunt eisdem fratribus Clarloci, in confinio grangie sue de Haignorvilla, agrum unum, croeam scilicet, juxta aiserablem, et alterum agrum ante grangiam, et duo prata ultra Murtem, et quicquid spectabat ad illos de pasturis ad omnia cujuslibet generis animalia in Bleheriis12 et per totam terram suam. Testes : Hugo, bastellus, gener ipsius Otthonis, et Theodericus, miles de Roseriis, et Walterus, filius ejus, et Theobalbadus, abbas de Vallibus, et Raynaldus, monachus Belliprati. Item predictus Gillebertus de Roseriis contulit prefatis fratribus duos agros et dimidium, et remisit omnem querimoniam quam habebat vel habere poterat in confinio grangie de Haignorvilla. Testes : Rodulfus de Roseriis, et Bertricus et Petrus. Boimundus de Rennieivilla13 et Gerardus, filius ejus, contulerunt eisdem fratribus Clariloci pasturas de omnibus terris suis in Bleheriis ad omnia cujuslibet generis anitmalia.
Testes . Lodovicus, presbiter de Loucort14, et Wirricus, filister15 ejus ; Lambertus quoque de Loucort, et Wirriens, cellerarius Clariloci. Rodulfus, quoque de Asperomontel6, per manus nostras, remisit omnem querimoniam quam habebat adversus dornum Clariloci pro homine suo Geraldo de Alteria17, et heredes ipsius Gerardi similiter remittere fecit et gurpire in perpetuum. Testes : Odo, archidiaconus ; Albrieus, archidiaconus ; Theodericus, archidiaconus ; Richardus, archidiaconus virdunensis. Nos autem prescriptas donationes universas sub nostra protectione suscipientes, etc. ….
Gerardus etiam, comes Wadanimontis, et filius ejus Hugo contulerunt ecclesie Clariloci, cum omni integritate et libertate, wevram secus vilam Sancti Vincentii18 et terram arabilem econtra croeam suam, videlicet in colle desuper, que omnia dederunt in elemosinam sempiternam. Testes : Pelrus, capellanus de Cheleinei, et Doelinus, villicus ; Richardus de Merelvilla ; Walterus, alemannus ; Cono, monachus Clariloci ; et Seherus, et Constantinus, conversi ; et Warinus, presbiter ; Hugo de Checeinval19. Super hos qui (sic) hec illibata custodientes sit pax et benedictio copiosa descendat, et quicumque hoc donum infregerit anatheina sit, quousque resipiscat et ablata restituat. Amen. S. (signum) Friderici, decani et archidiaconi. S. Odonis, thesaurarii et archidiaconi. S. Albrici, capellani et archidiaconi. S. Haymonis, archidiaconi. Actum legittime, publice recitatum, canonice confirmatum. Datum per manus Theoderici, cancellarii et archidiaconi. Indictione Ia, Incarnationis dominice anno M° C° LXXX° III°. - Original en parchemin.
1. Xirocourt.
2. Housséville.
3. Ceintrey.
4. Xeuilley.
5. Villacourt.
6. Hagnerviller.
7. Rosières-aux-Salines.
8. Preny.
9. Chavigny.
10. Localité inconnue.
11. Damelevières.
12. Blehors.
13. Regniéville.
14. Lupcourt.
15. Filiâtre, beau-fils, ou peut-être au cas particulier filleul ?
16. Apremont (Meuse).
17. Autrey.
18. Pont-Saint-Vincent.
19. Localité inconnue.